Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/637

E Wikisource
Haec pagina emendata est

drum Syracusanum adolescentem sic amavit, ut desiderium illius quoties non videret inedia testatus sit. Sed ne haec quae plurima commemorantur referre pergamus, cum Bochus rex in triginta quosdam saevire decrevisset, eos totidem elephantis obiecit, stipibus alligatos. Quumque immissi essent qui inter elephantos procursantes eos lacesserent, nunquam efficere potuerunt, ut se regiae crudelitatis ministros praeberent. Atque huic animanti φιλανθρώπῳ bellum exitale est cum draconibus Indicis, qui feruntur esse maximi, ut frequenter in pugna pereat uterque. Porro draco inimicus est homini, etiam non lacessitus. Simile dissidium est aquilae cum draconibus minoribus, quum homini sit innoxia, imo quum feratur etiam amatorios ignes sentire erga certas puellas.[1] Eidem avi bellum internecinum est cum cyminde,[2] id est nocturno accipitre. Elephantus odit etiam murem, animal homini quoque molestum, eoque abhorret a pabulo in quo murem conspexerit. Nec causa liquet quur oderit. Nam hirudinem merito horrent, quod ea in potu hausta gravissime discrucientur. Iam vix ullum animal amicius homini quam canis, nec inimicius quam lupus, ut quod aspectu quoque vocem adimat. Et inter haec summa discordia est, quemadmodum ovium generi lupus infestissimus, quod totum pendet a providentia hominum, quorum praecipua cura est tueri animal innoxium et alendo homini natum; in lupum vero velut in publicum humani generis hostem armantur omnes, praecipue canum commilitio, quae res etiam proverbio fecit locum: Non magis parcemus quam lupis. Lepus marinus immedicabile est homini venenum, si quis imprudens gustaverit;[3] at rursus hominis contactus mors est lepori. Panthera saeva est

  1. Plin. lib. 10. cap.5.
  2. Plin. lib. 10. cap. 9.
  3. Ita Plinius testatur lib. 9. cap. 48.