Jump to content

Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/638

E Wikisource
Haec pagina emendata est

in hominem, et tamen adeo terretur ab hyena, ut ne congredi quidem sustineat.[1] Hinc narrant, si quis quid secum gestet de corio hyenae, a panthera non appeti, tam sagax est naturae sensus. Addunt et illud, si pelles utriusque beluae suspendas invicem ex adverso, panthericae pilos defluere. Araneus homini domesticum est animal, exitiale veto serpenti,[2] adeo ut forte conspicatus sub arbore serpentem apricantem filo se libret et aculeum mediae infigat fronti tam acri vulnere, ut serpens dolore rotans sese in gyrum tandem emoriatur. Accepi ab iis qui spectarunt simile dissidium esse araneo cum buffonibus, sed buffonem ictum sibi plantagine admorsa mederi. Audies fabulam Britannicam. Scis illic conclavium solum consterna scirpis virentibus. Monachus quidam fasciculos alioquot scirporum in cubiculum congesserat, sparsurus quum esset commodum. Is quum a prandio supinus dormiret, buffo ingens erepsit, et os dormientis obsedit, infixis superno atque inferno labro quatuor pedibus. Detrahere buffonem certa mors erat, non amoveri quiddam erat morte crudelius. Quidam suaserunt, ut monachus ad fenestram deferretur supinus, in qua ingens araneus habebat telam. Mox araneus, hoste conspecto, filo se librat et buffoni spiculum infigit ac filo se recepit in telam. Intumuit buffo, sed non est avulsus. Repetitur ab araneo, magis intumuit, sed vixit. Tertio ictus abduxit pedes ac mortuus decidit. Hanc gratiam araneus retulit hospiti suo.

io. Mira narras.
ep. Addam quod non legi, sed his oculis conspexi. Simius supra modum horret testudinem. Huius rei quidam dedit nobis specimen Romae. Puero suo in verticem imposuit testudinem et pileo contexit. Dein produxit ad si-
  1. Plin. lib. 8. cap. 30.
  2. Ita refert Plinius, lib. 10. cap. 74.