Haec pagina emendata est
calidum. Quin tu istuc problema baiulis proponis potius, aut, si mavis, asinis, qui gravitatem oneris demissis auriculis indicant.
- cu. At ego non asininam, sed philosophicam responsionem exspecto; praesertim ab Alphio.[1]
- al. Grave est quod suapte natura fertur deorsum; leve, quod sursum.
- cu. Cur igitur Antipodes, qui infra nos sunt, non decidunt in subiectum coelum?
- al. Pariter illi mirantur, quom ob rem tu non decidas in coelum non subiectum, sed imminens. Coelum enim est supra omnia, quae intus complectitur. Nec Antipodes sunt infra te nihilo magis, quam tu supra illos: contra nos esse possunt, infra nos non possunt, alioqui iustius admirareris, cur rupes, quas sustinet Antipodum terra, non decidant, coelumque perrumpant.
- cu. Quae est igitur nativa sedes gravium, quae contra levium?
- al. Ad terram nativo motu deferuntur omnia gravia, ad coelum levia; de motu violento aut animali iam non loquimur.
- cu. Est igitur motus aliquis, qui dicitur animalis?
- al. Est.
- cu. Quinam?
- al. Is fertur iuxta quatuor corporis situs; prorsum, retrorsum, ad destram ac laevam, et in circulum: et in principio ac fine celerior est, in medio lentior; nam in initio vigor addit alacritatem, in fine propinquo spes perveniendi quo tendit animal.
- cu. Nescio quid aliis accidat animalibus; sed habeo famulam, quae lassa est prius quam incipit, delassata prius quam opus absolvat. Verum redi ad id, quod agere coepisti.
- al. Nativo, inquam, motu, quae gravia sunt, feruntur deorsum. Et quo quidque gravius est, hoc celeriore motu fertur ad terram; quo levius, hoc maiore impetu rapitur in coelum. Contra fit in motu violento, qui celerior in initio, paullatim segnescit, quum contra fiat in motu naturali: veluti sagitta in