Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/65

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Fuit in emendando quaedam difficultas


absque calamo et atramento?

co. Quod miles absque clypeo et gladio.
an. Utinam mihi xxx articuli tam celeres. Equidem non possum dictantis vocem scribendo assequi.
co. Prima cura sit, ut bene scribas: proxima , ut celeriter. Satccito, si sat bene.
an. Belle: sed istam cantionem cane praeceptori, quum dictat, Sat cito, si sat bene.
Agendi gratias formula.
Petrus, Christianus.
pe. Gratum mihi fecisti, quod aliquoties ad me scripseris. Habeo gratiam, quod ad me crebrius scripsisti. Amo te, quod interdum ad me literas dare non dedignatus es. Habeo gratiam, quod crebris literis me viseris. Ago tibi gratias, qui literarum fasciculis nos oneraris. Maxima tibi a me habetur gratia, qui nos aliquando literis lacessiveris. Pergratum mihi fecisti, quod nos dignatus sis tuis literis. Debeo tibi pro tuis humanissimis ad me litteris. Magni beneficii loco duco, quod non es gravatus ad me scribere.
Responsio.
ch. Imo meum est, deprecari culpam impudentiae, qui non veritus sim, tibi, homini tum occupatissimo, tum doctissimo, meis illiteratis literis obstrepere. Agnosco solitam tuam humanitatem, qui meam audaciam boni consulueris. Verebar, ne quid offendissent te meae literae, quod nihil omnino responderes. Non est, quod agas gratias; mihi pius satis est, si sedulitatem meam accepisti in bonam partem.
Nova rogandi formula.
pe. Nihilne novarum rerum adfertur e patria? Num quid novi de nostratibus accepisti? Quid novi? Ecquid novarum rerum apportas? Num quid novi fertur? Num quae res novae e patria nunciantur?