Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/650

E Wikisource
Haec pagina emendata est

ram esse levissimam, quae plurimum habet ignis aut aëris admixtum; eam aquam esse gravissimam, quae graviorem terram habet admixtam; qualem arbitror esse marinam, et eam unde conficitur sal. Itidem aër, aquae terraeve proximus, gravior est, aut certe minus levis est, eo qui procul abest a terra.

cu. Utrum habet plus terrenae naturae, lapis, an plumbum?
al. Lapis.
cu. Et tamen plumbum lapide gravius est, pro ratione portionis.
al. In caussa est densitas: lapis enim rarior est, eoque plus habet aëris quam plumbum. Hinc est quod videmus, quoddam terrae genus desicatum, si coniiciatur in aquam, non subsidere, sed natare, eadem de causa videmus totos agros natantes: sustinetur enim cavis radicibus arundinum aliarumque palustrium herbarum inter se connexis.
cu. Hinc fortassis et pumicum levitas.
al. Quia pleni cavernis sunt, praeterea multo igni decocti: submittuntur enim e locis ardentibus.
cu. Unde tanta suberis levitas?
al. Iam dictum est: raritas enim in causa est.
cu. Utrum est gravior, plumbum, an aurum?
al. Aurum, opinor.
cu. Aurum tamen videtur habere plus igneae naturae.
al. Quia noctu velut ignis lucet, ut ait Pindarus.
cu. Scilicet.
al. Sed densitas in auro maior.
cu. Unde id deprehenditur?
al. Respondebunt aurifices: nec argentum, nec plumbum, nec aes Cyprium, nec ullum simile genus latius diducitur malleo, quam aurum. Eadem ratione Philosophi deprehenderunt, nihil esse liquidius melle et oleo: quod si quis haec inunctione dilatet, et latissime diffunditur humor, et siccescit serius.
cu. Sed utrum gravius est, oleum, an aqua?
al. Si de oleo lini loqueris, arbitror oleum esse gravius.
cu. Cur igitur aquae supernatat oleum?
al. Levitas non est in causa, sed ignea olei natura, tum peculiaris omnium pinguium vis ab aqua abhorrens, quae est in herba, quae dicitur ἄβαπτος.
cu. Cur igitur