Jump to content

Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/649

E Wikisource
Haec pagina emendata est

chalybs in aëre pendet, undique librantibus magnetibus. Quid autem prodigii, si unicum saxum pendeat in meditullio aëris, cum tota terra tot rupibus onusta ad istum pendeat modum?

cu. Sed ubi est terrae centrum?
al. Ubi est circuli centrum?
cu. Id quidem est punctum indivisibile. Si tantillum est terrae centrum, quisquis perforaverit mediam terram, auferet centrum, nec habebunt gravia quo ferantur.
al. Nae tu satis otiose nugaris.
cu. Nae quaeso succenseas: discendi studio loquor quidquid loquor. Si quis terrae sphaeram perterebret, non per ipsum centrum, sed a latere, puta ut absit a centro centum stadiis, quo tunc feretur coniectum lapis?
al. Non feretur recta per foramen; imo potius recta, sed ad centrum: itaque, priusquam perveniet ad medium, iam conquiescet in terra quae ad laevam est, si centrum est ad laevam.
cu. Sed quid est hoc, quod reddit corpus grave aut leve?
al. Ad istud respondeat tibi deus, cur ignem fecerit omnium levissimum, aërem proxima levitate, terram gravissimam, proxima gravitate aquam.
cu. Cur igitur nubes aquae pendent in sublimi aëre?
al. Quoniam a sole atrahente concipiunt naturam igneam, quemadmodum fumus e lignis humentibus violento calore excussus.
cu. Cur igitur tanto pondere decidunt, ut interdum montes in planitiem redigant?
al. Concretio densitasque addit pondus, alioqui possunt sic videri sustineri ab aëre subiecto, quemadmodum tenui ferri lamina sustinetur summa aqua.
cu. Sic igitur putas, quod plurimum habet igneae naturae esse levissimum; quod terrenae gravissimum.
al. Haud procul abes a scopo.
cu. Atqui nec quivis aër pariter levis est, nec quaevis terra pariter gravis: idem de aqua fortasse sentiendum.
al. Nec mirum, cum ista quae nominasti, non sint elementa pura, sed ex variis elementa temperata. Itaque probabile est, eam ter-