Haec pagina emendata est
xusque temulentia nunquam expergisci ac resipiscere?
- sp. Istiusmodi novi nimium multos.
- he. Largitus es falsa bona non esse in bonis ducenda.
- sp. Nec reposco.
- he. Nec est vera voluptas, nisi quae ex veris nascitur.
- sp. Fateor.
- he. Non sunt igitur vera bona, quae vulgus hominum per fas nefasque venatur.
- sp. Non arbitror.
- he. Si vera essent bona, non contingerent nisi bonis et beatos redderent, quibus obveniunt. Quid autem voluptas? num vera videtur, quae non ex veris bonis, sed ex falsis bonorum umbris nascitur?
- sp. Nequaquam.
- he. At voluptas efficit, ut suaviter vivamus.
- sp. Maxime.
- he. Nullus igitur vere vivit suaviter, nisi qui pie vivit, hoc est qui veris fruitur bonis; sola autem pietas reddit hominem beatum, quae Deum summi boni fontem homini sola conciliat.
- sp. Propemodum assentior.
- he. Nunc mihi vide, quot parasangis absint a voluptate, qui vulgo videntur praeter voluptates nihil sequi. Primum animus illorum impurus est et cupiditatum fermento vitiatus, ut, etiamsi quid incidat dulce, protinus amarescat, quemadmodum fonte vitiato non potest non esse liquor insipidus. Deinde non est vera voluptas, nisi quae sano percipitur animo. Nain irato nihil vindicta iucundius; sed ea voluptas vertitur in dolorem, simul atque morbus animum reliquerit.
- sp. Non refragor.
- he. Postremo voluptates illae sumuntur ex falsis bonis, unde consequitur et illas adesse praestigias. Quid porro diceres, si videres hominem magicis artibus delusum vesci, bibere, saltare, ridere, plaudere, quum nihil earum rerum vere adesset, quas se videre credit?
- sp. Equidem et insanum dicerem et miserum.
- he. Simili spectaculo ipse nonnunquam interfui. Sacerdos erat, qui callebat autem praestigiatoriam.
- sp. Eam non didicerat e litteris sacris.
- he. Imo e sacerrimis, hoc est execratissimis. Hunc ali-