Jump to content

Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/660

E Wikisource
Haec pagina emendata est

quot aulicae foeminae frequenter appellabant, ut acciperentur ab eo convivio, sordes et parsimoniam opprobrantes; annuit, invitavit. Venerunt ieiunae, quo lubentius epularentur. Accubuerunt; nihil aberat, ut videbatur, lauticiarum; explerunt sese affatim. Peracto convivio, egerunt convivatori gratias ac discesserunt suam quaeque domum. At mox coepit oblatrare stomachus, demirantur quid esset hoc monstri statim a prandio tam splendido esurire ac sitire. Res tandem erupit et in risum abiit.

sp. Et merito : praestiterat domi lenticula placare stomachum quam inanibus spectris deliciari.
he. At mihi videtur multo magis esse ridiculum vulgus hominum pro veris bonis inanes bonorum umbras amplecti et his praestigias delectari, quae non exeunt in risum, sed in luctus sempiternos.
sp. Quo propius intueor, hoc mihi videre minus absurda loqui.
he. Age largiamur, ut interim in nomen voluptatis veniant, quae revera non sunt; appellaresne mulsum dulce, cui longe plus esset admixtum aloes quam mellis?
sp. Non dicerem, si vel triens aloes esset admixtus.
he. Aut optares tibi malam scabiem, quod scalpendi sit aliqua voluptas?
sp. Non si compos sim mentis.
he. Fac igitur tecum subducas rationem, quantum amaritudinis admixtum sit istis falso nomine voluptatibus, quas gignit amor impudicus, libido illicita, comessatio ac temulentia. Omitto nunc, quod est omnium caput, conscientiae cruciatus, inimicitiam cum Deo, expectationem aeterni supplicii. Quod, obsecro, in his voluptatibus genus est, quod non ingens externorum etiam malorum agmen secum adducat?
sp. Quaenam?
he. Rursus omittamus auariciam, ambitionem, iram, superbiam, invidiam, quae per se tristia sunt mala; conferamus illa, quae praecipue delectationis nomine commendantur. Quum largiori potationi succedit