Jump to content

Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/662

E Wikisource
Haec pagina emendata est

semper comitatur luxum nec nova lepra aut paralysis semper comitatur Veneris immodicum usum; sed conscientiae cruciatus, quo nihil esse miserius iam inter nos convenit, semper comes est illicitae voluptatis.

sp. Imo praecurrit interdum et in ipsa voluptate fodicat animum. Sunt tamen quos dicas hoc sensu carere.
he. Iam hoc ipso infeliciores. Quis enim non malit sentire dolorem, quam corpus habere stupidum et sensus expers? Verum, ut nonnullis vel cupiditatum intemperantia velut ebrietas quaedam vel uiciorum assuetudo ceu callus quidam mali sensum adimat in iuventa, quum ad senectutem perventum fuerit ac praeter innumera incommoda, quorum thesaurum superioris vitae commissa reposuerunt, de propinquo terret mors nulli mortalium evitabilis, tanto gravius discruciat conscientia, quanto magis per omnem vitam stupuit. Tum enim velit nolit expergiscitur animus. Senectus autem, quum per se sit tristis, quippe multis naturae incommodis obnoxia, quanto miserior est atque etiam turpior, si urgeat animus sibi male conscius? Convivia, comessationes, amores, choreae, cantilenae caeteraque, quae iuveni videbantur suavia, seni sunt amara; nec aliud habet aetas illa quo se fulciat, nisi si adsit vitae innocenter actae recordatio ac spes vitae melioris. Hi sunt duo scipiones, quibus nititur senecta. Quod si pro his subductis imponas geminam sarcinam, vitae perperam actae memoriam et futurae felicitatis desperationem, obsecro, quod animal fingi potest afflictius aut miserius?
sp. Equidem non video, etiamsi quis τὸ ἵππου γῆρας.[1] obiiciat.
he. Tum denique sero sapiunt
  1. Proverbium in eos, qui praeclaris rebus in iuventa gestis, posteaquam consenuerint, ad sordidas curas somet abiieiunt.