Haec pagina emendata est
240 EPICUREUS
Phryges[1] et illud verissime dictum extrema gaudii luctus occupat:[2] et, Non est oblectamentum super cordis gaudium:[3] et, Animus gaudens floridam aetatem facit: spiritus tristis exsiccat ossa.[4] item illud omnes dies pauperis mali, hoc est afflicti ac miseri, secura mens quasi iuge convivium.[5]
- sp. Sapiunt igitur, qui mature rem faciunt et colligunt viaticum venturae senectuti.
- he. Scriptura mystica non tam humi repit, ut fortunae bonis metiatur hominis felicitatem: is demum eximie pauper est, qui nudus est omni virtute et animum simul cum corpore debet Orco.
- sp. Is quidem exactor est implacabilis.
- he. Is vere dives est, qui Deum habet propitium. Quid autem metuat, qui talem habeat protectorem? Num homines? Minus potest universorum hominum potestas adversus Deum, quam culex adversus elephantem Indicum. Num mortem? Ea piis transitus est ad aeternam beatitudinem. Num inferos? Sed confidenter Deo loquitur vir pius: Etsi ambulavero in medio umbrae mortis, non timebo mala, quoniam tu mecum es.[6] Quur metuat daemones in pectore gerens eum, quem tremunt daemones? Nam hominis pii mentem templum esse Dei non uno in loco praedicat scriptura vere ἀναντίῤῥητος.
- sp. Equidem non video, quibus rationibus ista queant refelli, quanquam videntur plurimum abesse a sensu communi.
- he. Qui sic?
- sp. Nam ad tuam ratiocinationem quivis Franciscanus vitam ageret magis voluptuariam, quam alius opibus, honoribus, breviter