Jump to content

Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/668

E Wikisource
Haec pagina emendata est

dine et stomachi appetentia. Cave igitur putes ullum Lucullum coenare iucundius, appositis perdicibus, phasianis, turturibus, leporibus, scaris, siluris aut murenis, quam vir pius cibario pane, holeribus aut leguminibus, potu vel aquae vel cervisiae tenuis vel vini probe diluti, propterea quod haec accipit tanquam missus a benigno patre datos, omnia condit oratio, omnia sanctificat precatio praecedens, sacra lectio comes, magis animum reficiens quam esca corpus, et gratiarum actio succedens; postremo surgit a mensa non distentus, sed recreatus, non onustus, sed refectus, et refectus mente pariter et corpore. An tu putas ullum istarum vulgarium cupediarum architectura convivari iucundius?

sp. Sed in Venere summa est delectatio, si quid Aristoteli credimus.
he. Et hac in parte vincit homo pius non minus quam in convivio. Rem sic accipe: quo vehementior est erga uxorem charitas, hoc congressus ille connubialis est iucundior. Nulli porro vehementius amant uxores suas, quam qui eas sic diligunt, sicut Christus dilexit Ecclesiam; nam qui eas voluptatis gratia diligunt, ne diligunt quidem. Adde quod, quo rarior est cum uxore congressus, hoc est suavior; quae res nec impium poetam latuit, qui scripsit: Voluptates commendat rarior usus.[1] Quanquam minima voluptatis pars in coitu sita est. Longe maior est in perpetuo convictu, qui inter nullos potest esse iucundior quam inter eos, qui se Christiana charitate synceriter amant et amant pariter mutuo. In aliis frequenter cum senescente voluptate senescit amor, Christiana charitas hoc magis virescit, quo magis delectatio carnis decrescit. An nondum tibi persuasi nullos vivere iucundius, quam qui cum pietate degunt?
sp. Utinam itidem sit persuasum omnibus!
he. Quod si Epicurei sunt, qui suaviter vivunt,
  1. Iuvenalis Sat. XI.