Haec pagina emendata est
nulli verius sunt Epicurei quam qui sancte pieque vivunt. Et si nos tangit cura nominum, nemo magis promeretur cognomen Epicuri, quam adorandus ille Christianae philosophiae princeps. Graecis enim ἐπίκουρος auxiliatorem declarat. Quum naturae lex esset vitiis tantum non oblitterata, quum Mosi lex magis iritaret cupiditates quam sanaret, quum impune regnaret in mundo tyrannus Satanas, solus ille pereunti humano generi praesentaneam attulit opem. Proinde vehementer falluntur quidam, qui blaterant Christum natura fuisse tristem quempiam ac melancholicum nosque ad inamoenum vitae genus invitasse. Imo is unus ostendit vitam omnium suavissimam veraeque voluptatis plenissimam, tantum absit lapis ille Tantaleus.[1]
- sp. Quid istuc aenigmatis est?
- he. Ridebis fabulam, sed hic iocus seria ducit.
- sp. Expecto iocum serium.
- he. Narrant ii, quibus olim studio fuit philosophiae praecepta fabularum involucris tegere, Tantalum quendam adhibitum fuisse deorum mensae, quam volunt esse lautissimam. Quum hospes esset dimittendus, Iupiter hoc suae dapsilitatis esse ratus, ne conviva discederet absque xenio, permittit, ut quod vellet peteret, accepturus quicquid petisset. Tantalus autem stolidus, ut qui beatitudinem hominis ventris et gulae delectatione metiretur, optavit ut sibi per omnem vitam liceret tali mensae accumbere. Annuit Iuppiter et ratum erat votum. Tantalus assidet mensae omni genere deliciarum instructae; appositum est nectar nec desunt rosae nec odores, qualibus deorum nares possint oblectari; adstat pocillator Ganymedes aut Ganymedi similis, circumstant Musae suaviter canentes, saltat ridiculus Silenus nec absunt moriones, breviter quicquid ullum hominis sensum possit oblectare. Sed inter haec