Haec pagina emendata est
omnia ille sedet tristis, suspirans et anxius nec hilarescens risu nec attingens apposita.
- sp. Quid in causa?
- he. Quoniam supra caput accumbentis de pilo pendet ingens saxum iamiam casuro simile.
- sp. Ego me a tali mensa subducerem.
- he. Sed illi votum transiit in necessitatem; neque enim Iuppiter tam placabilis est quam noster Deus, qui perniciosa vota mortalium rescindit, si modo poeniteat. Quanquam et alioqui, ne se Tantalus subducat, vetat idem lapis, qui prohibet vesci. Metuit enim, ne, si se commoverit, ilico saxi ruina conteratur.
- sp. Ridiculam fabulam.
- he. At nunc audi, quod non rideas. Vulgus a rebus externis petit vitam iucundam, quum eam non praestet nisi mens secura; nam sibi male consciis saxum multo gravius impendet, quam impendet Tantalo. Imo non impendet, sed urget premitque mentem; nec inani metu discruciatur animus, sed in singulas horas expectat, ut coniiciatur in gehennam. Obsecro, quid est tam suave in rebus humanis, quod mentem tali saxo pressam possit vere exhilarare?
- sp. Nulla profecto res, nisi vel dementia vel incredulitas.
- he. Haec si perpenderent adolescentes, qui voluptatibus ceu poculo Circeo dementati pro vere iucundis amplectuntur mellita venena, quanto studio caverent, ne quid per incogitantiam admitterent, quod in omnem vitam mordeat animum. Quid non facerent, ut hoc viaticum pararent senectuti venturae, mentem sibi bene consciam et famam nulla labe contaminatam? Quid autem illa senectute miserius, quae, quum respicit in tergum, magno cum horrore videt, quam speciosa sunt quae neglexit, quam foeda quae amplexa est? Rursus, quum a fronte prospicit, cernit imminere diem supremum et ab hoc protinus aeternae gehennae supplicia.
- sp. Felicissimos arbitror, qui primam aetatem servarunt incontaminatam et in pie-