Haec pagina emendata est
CONFLICTUS
THALIAE
et
BARBARIEI.
PRAEFATIO.
Nemo putet latuisse poetam, quantum comoedia tragoediaque discrepent; quid hanc, quid illam deceat. Haec enim gaudet gravitate: illa est levitatis amica. Nam quum ad scribendum animum applicuisset, quoniam nec personas comicas satis, nec rem tragicam satis esse perspexit, ipse pro suo digessit arbitrio: tantum haec cogitans auditor ut rideat. Aequis adeste animis: favete: aures arrigite: strepitum compescite.
ARGUMENTUM.
thalia, sacris sororum comitata choris, Castaliam petit: Barbaries, aeque barbaris stipata cohortibus, occurrit. Fit contentio.
PRIMUS ACTUS.
Thalia, Calliope, Melpomene.
- th. Dii boni, quid hoc monstri est, quod eminus surgere video? Contemplamini quaeso.
- ca. Papae! quanta corporis moles! prope est ut vertice sidera pulset; quid sit mehercle nescio.
- th. Appropinquat. En nova commixtio. Viden'? Frons virginea; quod