Jump to content

Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/673

E Wikisource
Haec pagina emendata est

250 CONFLICTUS THALIAE

vero sub pectore est, asino simillimum.

ca. Ita est: sic Dii me ament. Sed ex fronte, videsne hera, quanta sese attollant cornua?
th. Ingentia. Praeterea colligisne et vicinas cornibus auriculas?
ca. Colligo; asininas scilicet, albentes mobilesque: et iam magis magisque propinquare conspicio, quid paret nescia. Ah! Vereor ne sinistrum quid attulerit.
th. Avertat parens Iupiter.
me. Ego hanc (si recte audita recordor) belluam novi.
th. Obsecro.
me. Nihil est periculi.
th. At at, inimicam audio. Itane, quaeso!
me. Ita. Aemula haec est nostra unica atque saevissima.
th. Dii illam perdant.
me. Nunquam invidere nobis, nunquam lacerare desinit. Hanc in occiduis ferunt habitare plagis, ibi subiicere sibi omnia, ibi coli, amari, honorari, quid plura? denique ut deam supplicibus placari muneribus.
th. Audieram, ni fallor. Urbi cui praeest , quod est nonien?
me. Zwollis, si recte teneo.
th. Recte. Ipsius vero?
me. Barbariem dicunt.
th. Ipsa est: probe novi. Sed en, accelerat huc. Operiamur eam.
SECUNDUS ACTUS.
Barbaries, Thalia.
ba. Illane est Thalia, comites mei, quam e vicino conspicio, quamque exstinctam iam pridem existimaram? Ipsa certe est: lauream cerno. Revixit. Audet in super sese conspectibus impudenter nostris ingerere, nihil me verita. Adibo, quae sim ut sentiat factura. Dii te perdant, impudentissima.
th. Haud molle salutas. In te resiliat quam in me torques salutem, hera.
ba. Nonne te pudet dudum victam, Thalia, rursum meis submittere oculis?
th. Rogas? Tu indigna quae me videas: ego dignior quam quae te videam belluam obscoenam.
ba. Hem, misella, et contumelias insuper? Necdum quae sim nosti? cave me pro-