Haec pagina emendata est
extendi. Ubique sum celebris, ubiqtie notissima.
- th. Fateor.
- ba. Non faceres, si tibi, quod responderes, esset.
- th. Imo, quod respondeam, habeo. Cacum nosti.
- ba. Cacum quis nesciat?
- th. Quem narrat Virgilius.
- ba. Novi.
- th. Credo equidem; famosus enim est. Haud secus, ac ille, tu quoque cognita es. Dein tu tibi laudi tribuis, quod totus comitetur orbis. Non recte sapis. Ego id vituperio do magis. Rarum est omne enim, quod carum est. Nihil arduum, quod vulgo ignobili commune est. Me qui colit, rarus sit licet, spectabilis tamen est et gravis. Te autem quod plebeia et rustica comitetur turba, quid obsecro pulchri est?
- ba. Nescis, insana. Longe alia res est. Neque enim quos plebeios invenio, plebeios relinquo; quin proveho magis, et erudio: honestos denique reddo et graves.
- th. Ha, ha, he. Imo chartis gravatos, non arte; neque tam literis honestos, quam libris onustos.
- ba. Hem. Misera, an ego meos non graves reddere potis sum aeque ac tu tuos ?
- th. Admodum tui similes. Nam quum barbara sis, barbaros efficis. Quid aliud posses?
- ba. Nunc verum experior, quod iam olim de te audivi, garrulam esse et loquacem. Desine, insana. Nihil omnium nosti. Nam id certum habeo: si vel mediam scires partem, non tanta obstreperes impudentia. In meo, quod Zwollis est, gymnasio, quae sit gloria, quis rigor, quis vigor, si tibi memorare incipiam, continuo rumperis invidia.
- th.th. Nimirtim et postes columnasque tuo rumpas grandiloquio. Verum incipe. Rumpe si potes.
- ba. Longum est.
- th. Fac breve, ut nosti.
- ba. Summam complector. Ad illud itaque, quod paulo ante memoravi, gymnasium nobilissimum, ex omnibus mundi latissimi regionibus quanto confluant agmine, nemo tibi facile explicuerit.
- th. Hui! stupendum, asinum illum Zwollorum (gymnasii campa-