Jump to content

Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/674

E Wikisource
Haec pagina emendata est

voces.

th. Bona verba quaeso. Surdo ista canis; nemo audit. Ego te timeo, scilicet monstrum informe spurcissimum.
ba. Vide in quam has torseris calumnias.
th. Gratias habe iis qui tecum sunt.
ba. His?
th. His solis.
ba. His quid debeo? dic mihi.
th. Illorum te scilicet aestimatio, vel error potius, deam effecit, non tua generatio.
ba. Quin possem tibi (si tempus sinat) meam demonstrare propaginem, divino semine derivatam.
th. Egregiam vero. Sed narra obsecro. Tempus enim patitur: et sol tibi stabit tam mira memoranti.
ba. Tu parente gaudes Iove , duce triumphas Apolline; mihi pater erat, qui nec illi virtute, nec huic aut arcu aut cythara cesserit. Si quando canens ludere solebat ore, Orphei in morem, sylvas post se montesque trahebat; denique et cursu valens, Euro pernicior.
th. Millies haec audita sunt. Desine.
ba. Quid? Tenes quem velim?
th. Statim, ubi coepisti; Chirona significas semivirum.
ba. Potesne tacere, dum, quod coepi, expleam verbum?
th. Possum; tantum vera si dixeris. Sin componis, aurem non commodo.
ba. Quid? mendacem dicis?
th. Minime; sed, si voles, nihil verius.
ba. Te autem veridicam, ubi me Chirone dicis parente natam?
th. Testes adsunt.
ba. Ubi quaeso?
th. Haec ingens, quae in calces pendet, cauda; haec hirsuta terga; hae circum tempora albicantes auriculae Chironis te prolem clamant omnia. Ille ex asella te miscuit: pulchrum, quo glorieris, genus, pulchra quae deam deceat forma.
ba. Ut video, calumniis certas; de figura contendis. Ad virtutem veniamus. De hac contende, de fama, de gloria, de clientela. Quid de corpore?
th. Nihil; nisi quod huius deformitatem deformis animus comitari solet. Sed age, ad ipsa veniamus.
ba. Id omnium primum accipe. Qui te colit, rarus est; me totus celebrat orbis. Tu ignota lates; ego iam in omnem mundi regionem nomen