Jump to content

Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/681

E Wikisource
Haec pagina emendata est

potuit effugere τῶν συκοφαντῶν δήγματα. Theologus quidam Lovaniensis, mire lippiens oculis, sed multo magis ingenio, vidit illic quatuor locos haereticos. Accidit et aliud quiddam huic operi memorabile. Excusum est nuper Lutetiae, correctis, hoc est depravatis, aliquot locis, quae videbantur attingere monachos, vota, peregrinationes, indulgentias, aliaque huius generis, quae si plurimum valerent apud populum, uberior esset istis quaestus. Verum hoc fecit adeo stulte, adeo indocte, ut scurram quempiam e trivio fuisse iures; quum auctor tam insulsae fabulae feratur theologus quidam ordinis Dominicani, natione Saxo. Quorsum attinet addere nomenet cognomen, quod nec ipse cupit supprimi? Nescit tale portentum pudescere; citius laudem etiam petat ex scelere. Addidit impostor novam praefationem meo nomine, in qua fecit tres viros in uno puero instituendo sudantes; Capitonem, qui tradidit literas Hebraicas: Beatum, qui Graecas: me, qui Latinas. Horum utroque facit me tum literatura, tum pietate inferiorem; significans, in colloquiis inspersa quaedam,quae Lutheri resipiant dogmata. Atque hic scio quosdam sublaturos cachinnum , quum legent Capitonem ab isto, qui sic odit Lutherum, optimi doctissimique viri elogio praedicatum. Haec atque huiusmodi multa me loquentem facit, huius audaciae exemplo sumpto ex epistola Hieronymi, qui queritur aemulos suos ipsius nomine confictam epistolam sparsisse apud Afros in conventu episcoporum, in qua fateretur, se, deceptum a Iudaeis quibusdam, falso vertisse vetus testamentum ex Hebraeis. Et omnino persuasissent, eam epistolam esse Hieronymi, si stilum Hieronymi aliqua ex parte potuissent assequi. Hoc facinus quum Hieronymus referat velut extremae deplorataeque malitiae, tamen unum hoc arrisit isti Phormioni, quod est quovis libello famoso sceleratius. Sed