defuit malitiosae voluntati facultas perficiendi, quod destinarat: stilum Erasmi, quamvis incultum, assequi non potuit: sic enim claudit florulentam suam praefationem: Ita monuit aetas, ita iussit pietat, ut, dum vivere datur praegravi senecta, scripta mea repurgem, ne functos manet tristibus transscribant sequaces inferiis. Quum talis sit totus hominis sermo, tamen non veritus est suos flosculos nostris coronis intexere; aut insanissime sibi placens, aut pessime sentiens de iudiciis theologorum; nam his ista cudit; quos omnes tam stupidos esse putat, ut non statim deprehensuri sint infeliciter assutos huius pannos. Tam abiecte ubique adulatur Galliae, Lutetiae, Theologis, Sorbonae, Collegiis, ut nemo mendicus possit abiectius. Itaque si quid parum magnifice dictum videtur in Gallos, transfert in Britannos; si quid in Lutetiam, vertit in Londinum. Addidit quaedam odiosa, velut a me dicta, quo mihi conflet invidiam apud eos, quibus dolet me esse carum. Quid multis? passim suo commodo resecat, addit, mutat, veluti sus oblita coeno volutans sese in horto alieno, nihilque non conspurcans, perturbans, evellens; nec interim sentit perire captatam a nobis argutiam. Etenim quum illic cuidam dicenti, ex Hollando vertut es in Gallum, respondetur: Quid? an capus eram, quum hinc abirem? ille mutavit, ex Hollando versus es in Britannum. Quid an Saxo eram, quum hinc abirem? Rursum, quum ideni dixisset, Vestit indicat te mutatum ex Batavo in Gallum; ille ex Gallo facit Britannum: quumque ille respondisset, hanc metamorphosin malim , quam in gallinam, alludens ad Gallum; ille mutavit gallinam in Bohemum. Mox, quum iocatur se Latinum sermonem sonare Gallice, ille pro Gallice vertit Britannice; et tamen reliquit quod sequitur, Nunquam igitur bona carmina facies, quia periit tibi syllabarum quantitas, quod in Britannos non con-
Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/682
Appearance