con Item, quum illic dicatur, Quid accidit Gallis, ut bellum suscipiant cum Aquila? ille sic corrumpit iocum, Quid accidit pardis, ut bellum suscipiant cum liliis? quasi lilia soleant prodire in bellum. Interdum non sentit, ea, quae sequuntur, cum his, quae mutavit, non cohaerere. Velut hoc ipso in loco. Ego scripseram, Estne Lutetia immunis a pestilentia? ille mutat, Estne Londinum immunit a pestilentia? Rursus alio ioco, quod a quodam dicitur, Quid trepidamus hunc gallum lacerare? ille gallum vertit in leporem; nec tamen mutavit quod sequitur, utrum mavis de ala, an de poplitibut. Porro quum Dominicalibus adeo temere faveat, ut voluerit apud illos sedere commissarios; tamen Scotum atrociter attactum aequo fert animo. Nec enim mutavit, quod illic dicit quidam, citius patiar perire totum Scotum, quam libros unius Ciceronis. Verum ut haec stultitiae plena sunt, ita insunt permulta quae parem habent stultitiae iunctam malitiam. Quidam illic irridet sodalem, qui quum esset perditae vitae, tamen fideret bullis indulgentiariis: hic corrector facit illum fatentem, se cum Luthero suo sentire, indulgentias pontificias nihil valere, ac mox fingit eundem resipiscentem profiteri erroris sui poenitentiam. Atque haec videri vult a me correcta. O miros fidei Atlantes! Hoc perinde, ac si quis offis sanguine imbutis vulnus mentiatur in humano corpore, ac mox idem, sublatis quae admoverat, vulneri medeatur. Dicit illic puer quispiam, confessionem, quae fit Deo, praecipuam esse; ille correxit, asseverans confessionem, quae fit sacerdoti, praecipuam esse: ita prospexit periclitanti confessioni. Unum hoc exempli caussa retuli, quum in huius generis sycophantiis creber sit. Atque haec respondent palinodiae, quam ille sub meo nomine pollicetur in falsaria praefatione, quasi cuiusquam sit, canere palinodiam erroris alieni: aut quasi, quie-
Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/683
Appearance