tine reddere: Utinam nihil edant praeter allia, qui nobis hos dies pisculentos invexerunt; aut hoc: Utinam inedia pereant, qui liberos homines adigunt ad ieiunandi necessitatem; aut hoc: Digni sunt ut fumo pereant, qui nobis dispentationum ac indulgentiarum fumos tam care vendunt; aut hoc: Utinam vere castrentur, qui nolentes arcent a matrimonio: quaeso, num is caussam dicere cogeretur, qui sententiam, licet improbam, doceret verbis bene Latinis efferre? Neminem arbitror esse tam iniquum, qui hoc censeat aequum.
Tertio, cum primis illud videndum erat, qualis sit persona, cui sermonein in dialogo tribuo. Non enim illic facio theologum concionantem, sed bellos homunculos interse nugantes. Quod si quis tam iniquus sit, ut nolit mihi suffragari personae qualitatem, is eadem opera debet imputare, quod illic Augustinus (opinor) quidam contemnit honestum Stoicorum, et praefert sectam Epicureorum, qui summam boni posuerunt in voluptate. Idem imputet, quod illic miles quidam inter multa, quae sane militariter loquitur, ait se velle quaerere sacerdotem confessurus, cui quam minimum sit bonae mentis. Idem imputaret opinor, si in dialogo tribuerem Ario sermonem ab ecclesiastico dogmate dissonantem. Haec si mihi absurde imputarentur; cur in ceteris non debet respici personae qualitas? Nisi forte, si Turcam loquentem facerem , mihi censeant imputandum, quidquid ille diceret.
Haec praefatus in genere, de locis ab isto taxatis pauca dicam. In primo loco puer quidam, sedecim annos natus, ait, se confiteri peccata duntaxat certo capitalia, aut vehementer suspecta: quum Lutherani, sicut audio, doceant non esse necesse confiteri omnia crimina capitalia. Proinde res ipsa declarat, hunc pueri sermonem multum dissonare a dogmate, quod