vos danmatis. Mox puer idem, rogatus, an ipsi sufficiat confiteri Christo, respondet, satis futurum animo suo, si idem visum fuisset ecclcsiae proceribus. Ex hoc ratiocinatur, non per artem dialecticam, sed per malitiam sycophanticam: me videlicet auctorem esse, hanc confessionem, qua nunc utimur, non esse institutam a Christo, sed ab ecclesiae praesulibus. lsta collectio posset videri probabilis, si Christus non esset unus e primatibus ecclesiae, quum iuxta Petri dictum sit princeps pastorum, ac iuxta vocem evangelicam, pastor bonus. Ergo qui proceres ecclesiae dicit, non excludit Christum, sed complectitur et illum cum apostolis et apostolorum successoribus, quemadmodum qui praecipua corporis membra nominat, non excludit caput. Quod si cui videbitur haec responsio non carere stropha, age, demus, puerum illum sensisse de puris hominibus, ecclesiae proceribus: an puero non est satis quod in confitendo sequitur auctoritatem illorum, etiamsi non habeat certum, an pontifices potuerint hoc instituere de suo, an tradiderint nobis ex institutione Christi? quum illi sit animus, parere, quocunque modo tradiderint. Ne mihi quidem ipsi satis adhuc plene constat, quod ecclesia definierit, hanc confessionem, ut nunc fit, esse ex institutione Christi. Sunt enim permulta argumenta, mihi quidem insolubilia, quae suadent contrarium. Et tamen hunc animi mei sensum ubique submitto iudicio ecclesiae, libenter sequuturus, simul atque certum vigilans claram illius vocem audiero. Iam, si maxime hoc expressisset bulla Leonis, et aliquis vel nesciret, vel non meminisset, sufficeret interim (opinor) hac in re obsequi auctoritati ecclesiae, cum animo parendi, si et illud constaret. Neque vero recte colligi potest, Haec confessio est ex institutione hominum, ergo non habet auctorem Chri-
Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/687
Appearance