Gehennae, dura nimirum est conditio Christianorum. Si quaedam obligant, quaedam non obligant, nemo melius declarabit animum suum, quam ipse pontifex. Atque id sane declaratum esse, faceret ad tranquillitatem conscientiarum. Quid si pontifex aliquis statueret, ut sacerdotes incederent cincti: an probabile erit eum hoc animo statuisse, ut si quis ob dolorem renum deponeret cingulum, redderetur obnoxius Gehennae? non opinor. Divus Gregorius constituerat, ut, si quis noctu cognovisset uxorem, abstineret postridie ab ingressu templi: hic, si quis dissimulato coitu, templum fuisset ingressus, non ob aliud, nisi ut audiret evangelicam concionem, an is obnoxius fieret Gehennae? Non arbitror, virum sanctissimum fuisse tam immitem. Si quis cum aegrotante uxore vesceretur carnibus, quod aliter ad edendum non posset provocari, et valetudo posceret cibum, num pontifex vellet illum ob id factum esse obnoxium Gehennae? Hoc tantum ibi quaeritur, nec quicquam asseveratur. Et certe ante Caesaris edictum hisce de rebus licebat quaerere.
Iam vero nec illic, nec alibi simpliciter damno pontificum indulgentias, quanquam hactenus plus satis indultum est illis. Tantum quidam ridet congerroneni suum, qui quum alias esset nugacissimus nugator,(nam talis fingitur) tamen praesidio bullae credebat se perventurum in coelum. Hoc adeo non arbitror haereticum esse, ut existimem nihil esse sanctius, quam admonere populum, ne bullis confidant, nisi studeant mutare vitam, et pravos affectus corrigant.
Sed ridentur illic vota. lmo ridcntur et admonentur isti, quorum plurima turba est, qui domi relictis liberis et uxore, voto temere inter pocula concepto, cum aliquot combibonibus Romam, Compostellam, aut Hierosolymam procurrunt. Quanquam