Jump to content

Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/690

E Wikisource
Haec pagina emendata est

ut nunc sunt mores, arbitror sanctius, in totum homines a talibus votis dehortari, quam adhortari.

Hae videlicet sunt execrabiles haereses, quas ille Lynceus vidit in iibello puerili. Mirum autem, cur non excutiat et Catunculum meum et Mimos Publianos. Quis non intelligit, ista proficisci a privato quodam odio? Quanquam a me quidem in nulla re laesus est; nisi quod favi bonis litteris, quas ille plus quam capitaliter odit, nec scit quam ob rem. Et interim gloriatur, sibi quoque telum esse, quo se ulciscatur. Si quis illum in convivio dixerit Coroebum aut ebrium, ilie vicissim in concione clamabit eum haereticum, aut falsarium , aut schismaticum. Credo, si coqua in coena poneret carnes adustas, postridie in concione clamaret, illam de haeresi suspectam. Nec pudescit, aut resipiscit, toties ipsa re deprehensus in manifesto mendacio.

Primum, quam stulta, quam insana blateravit in novum testamentum a me recognitum! Deinde quid insanius illa voce, quam iecit in lacobum Fabrum[1] et me, quum ipsa res loqueretur, illum non intelligere, quid mihi cum Fabro conveniret, aut quid esset in controversia? Quid impudentius, quam quod in publica lectione falsi crimen et haeresim impegit, quod iuxta Graecos verterim: Omnes quidem non resurgemut, sed omnes immutabimur? Quid furiosius, quam quod Mechliniae in publica concione monuit populum, ut caveret ab haeresi Lutheri et Erasmi? Quid enim nunc commemorem, quas voces evomat verius quam eloquatur in lautis conviviis, quoties e poculis accrescit zelus domus Dei?

  1. Stapulensem, qui obiit 1547. anno aetatis 101, qutim Margarota, Francisci I. regis Galliae soror, pransum ad eum venisset, quam haeredem instituit, negotium distribuendi bona inter pauperes commendando. Scripsit Commentarios in quatuor Evangelia et vulgatam epistolarum Pauli versionem