Lambertus Campester, qui olim Lutetiae edidit colloquia mea velut a me emendata, persuaso typographo rem esse vendibilem, et sub nomine meo praefatus, et admixtis per totum opus miris emblematibus, quibus me ipsum accusabam, omnia plena scurrilis cuiusdam stoliditatis: quo peracto fugit Lugdunum; et, simulans se summum Erasmi amicum, reperit patronum; cui mox suffuratus trecentos coronatos fugit, et in fuga deprehensus est inter aliquot puellas, suffigendus in crucem, nisi sacra cuculla Dominici servasset eum: is, inquam, multis aliis flagitiis ac sceleribus designatis, tandem in civitate quadam Germaniae, Zorst[1] opinor dicitur, ditionis Iuliacensis, excussa cuculla docet evangelium, hoc est, meras seditiones. Dux petiit, ut hominem eiicerent. Responderunt, se non posse carere suo ecclesiasta. Et ista pestis serpit indies.
Atqui non omnia in hoc scribuntur, ut evulgentur. Lusimus quaedam adolescentes, styli exercendi gratia: quaedam aliis dictavimus sic inambulantes, nihil minus cogitantes quam de evulgando: nonnulla scripsimus discipulis tardis. Huius generis erant colloquia, quae Helenius quidam, haud scio unde nactus, nam apud me nullum unquam fuit exemplar, care vendidit loanni Frobenio, simulans
- ↑ Ignoratur, quod fuerit illud oppidum, niii legendum Zonst. qui vicus est ad Rhenum, quinque milliariis distans Colonia Agr