Hodie mihi narravit Hieronymus Frobenius, esse, qui nescio quid sinistri suspicentur de aninio in te meo, quasi te scriptis meis perstrinxerim; deinde, quasi nuper deflexerim ab itinere, ne te salutarem. Scito, utrumque esse vanissimum somnium. Nullam litteram scripsi, qua te perstrictum volui, aut quam scribens de te cogitavi. Quum excuderetur colloquium Cyclops, quidam ex operis Frobenianis suspicati sunt, quod dicitur de ove in capite, vulpe in pectore, deque longo naso, ad te pertinere; quum constet, hoc lusum in Nicolaum Cannium famulum meum, qui ambiebat in colloquiis celebrari. Is talem gestat pileum, et nasum habet longum, et colore est fusco, capillitio nigro. Te simili uti pileo, nunquam audieram, nisi hac occasione. Non sum tam ineptus, ut talibus nugis utar in viros eruditos. Ambiebat et Polyphemus celebrari, qui circumferebat codicem evangelicum belle ornatum, quum ipsius vita nihil esset inquinatius. Sic res habet de scriptis. Iam ea via soleo fere semper adire hortum
Frobenii, quum coelum est commodius, quod altera sit angustior, et foeteat. Itaque si nullus adfuisset, illac tamen eram iturus. Nec te tum novi adversum,[1] sed famulus admonuit. ltaque reflexissem iter ad te, nisi plures adfuissent mihi ignoti, quorum coetum turbare nolui. Idque tum dixi famulo. Sic habet de suspicione, etc — Adde eiusdem epistolam Bilibaldo suo inscriptam eodem tempore, editionis Scriverianae pag. 212.
- ↑ i. e. nescivi tum, te mihi obviam venire illa via.