Jump to content

Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/697

E Wikisource
Haec pagina emendata est

rundam affectus, qui summam pietatem esse ducunt vidisse Hierosolymam: et huc per tanta terrarum marisque spatia currunt senes episcopi, relicto grege, qui curandus erat, huc viri principes relicta familia ac ditione, huc mariti relictis domi liberis et uxore, quorum moribus ac pudicitiae necessarius erat custos, huc adolescentes et foeminae, non sine gravi discrimine morum et integritatis. Quidam etiam iterum atque iterum recurrunt, nec aliud faciunt per omnum vitam, et interim superstitioni, inconstantiae, stultitiae, temeritati praetexitur religionis titulus, ac desertor suorum contra doctrinam Pauli sanctimoniae laudem aufert, ac sibi quoque pietatis omnes numeros explesse videtur. Paulus 1 Timoth. 2 intrepide pronunciat: Si quis autem suorum et maxime domesticorum curam non habet, fidem abnegavit, et est infideli deterior. Atque hic Paulus loqui uideur de viduis, quae liberos ac nepotes negligunt, idque praetextu religionis, dum sese mancipant obsequiis Ecclesiae. Quid dicturus de maritis, qui destitutis teneris liberis, uxore iuvencula, idque in re tenui, proficiscuntur Hierosolymam. Ex multis unicum exemplum proferam nec tam recens, ut metuenda sit invidia, nec tam vetus, quin nepotes supersint, quos damni magnitudo non sinit oblivisci rei gestae. Vir quidam praepotens decreverat ante mortem invisere Hierosolymam, pio quidam animo, sed parum felici consilio. Rebus igitur ordinatis, facultatum omnium, uxoris quam gravidam reliquit, oppidorum et arcium curam tutelamque commisit Archiepiscopo, ceu parenti. Vbi rumor allatus est hominem in ea peregrinatione perisse, Archiepiscopus pro parente gessit praedonem, occupavit possessiones omnes defuncti, denique et arcem munitiorem, in quam gravida confugerat, vi expugnavit, et ne superesset ultor atro-