cissimi facti, gravida confossa simul cum foetu periit. Nonne pium erat tali viro dissuadere periculosam et non necessariam profectionem? Huius generis quam multa comperiantur exempla, caeteris aestimandum relinquo. Ne quid interim dicam de sumptibus, quos ut fateamur non omnino petire, tamen nemo prudens non fatebitur in usus longe meliores impendi potuisse. Quod autem ad religionem attinet, divus Hieronymus laudat Hilarionem, quod cum esset Palaestinus et in Palaestina viveret, tamen semel duntaxat viserit Hierosolymam, ob loci viciniam, ne videretur contemnere loca sacra. Si merito laudatus est Hilarion, quod abstinuit ab Hierosolyma tam vicinus, ne Deum angusto loco claudere videretur, semel tantum adierit ob loci propinquitatem, ne quos offenderet, quid dicendum est de his, qui ex Anglia et Scotia tantis impendiis per tot discrimina petunt Hierosolymam, praesertim domi relictis charissimis, quibus iuxta doctrinam Apostoli debeat perpetuam curam? Clamat sanctus Hieronymus: Non magnum est Hierosolymis fuisse, sed bene vixisse magnum est. Et tamen aetate Hieronymi probabile est evidentiora vestigia veterum monumentorum extitisse, quam nunc extant. De votis disputationem aliis relinquo, tantum hoc agit colloquium, ne quis temere talia vota suscipiat; id esse verum declarant mea verba: Praesertim quum domi haberem uxorem, integra adhuc aetate, liberos et familiam quae pendebat ex me et opera mea quotidiana alebatur: et caetera quae sequuntur. De votis igitur susceptis nihil dicam, nisi quod si Summus essem Pontifex, non admodum gravate relaxarem obstrictos. In suscipiendis, quemadmodum fateor fieri posse, ut aliquis cum fructu pietatis eat Hierosolymam, ita non dubitarem multis ex verum circunstantiis dare consilium, ut eas impensas, tem
Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/698
Appearance