Jump to content

Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/700

E Wikisource
Haec pagina emendata est

re est animus, nec asseverare, quod nec mihi satis persuasum est, nec aliis probare possim. Quod autem admoneo de genere vitae sero deligendo deque seligendo sacerdote cui committas arcana tua, iudicabam adolescentibus esse necessarium, nec video quur me debeat poenitere. At sic erunt pauciores monachi et sacerdotes. Fortassis erunt, sed meliores. Idem probabit quisquis vere monachus est. Porro qui venantur proselytos vel ad praedam vel ob superstitionem, dignissimi sunt qui omnibus omnium scriptis traducantur, quo resipiscant.

In Convivio prophano non damno constitutiones ecclesiae de ieiuniis ac delectum ciborum, sed indico superstitionem quorundam, qui his plus tribuunt quam oportet, negligentes eorum, quae magis faciunt ad pietatem, damnoque eorum crudelitatem, qui haec exigunt ab his, a quibus Ecclesiae mens non exigit, item eorum praeposteram sanctimoniam, qui ex huiusmodi rebus condemnant proximum. Hic si quis reputet quanta verae pietatis lues hinc nata sit inter mortales, fatebitur vix aliam admonitionem esse magis necessariam. Sed hac de re copiosius alias respondebimus.

In Convivio religioso, quum omnes faciam alienos a sacris,[1] omnes coniugatos, satis doceo, quale debeat esse convivium omnium Christianorum. Ad quam formam si sacerdotes quidam et monachi conferant sua convivia, intelligent quantum absint ab ea perfectione, qua conveniebat illos laicis antecellere.

In Apotheosi doceo quantum honoris debeatur egregiis viris, qui suis vigiliis bene meriti sunt de liberalibus studiis.

Sunt inepti, quibus colloquium Proci et puellae

  1. h. e. laicos, non obstrictos clericorum legibus, loquentes introducam.