videatur lascivum, quum nihil fingi possit castius. Si res honesta est matrimonium, et procum agere honestum est. Atque utinam omnes proci tales essent qualem hic fingo, nec aliis colloquiis coirent matrimonia! Quid facias istis ingeniis tetricis et ab omnibus gratiis alienis, quibus impudicum videtur quicquid amicum est ac festivum? Haec puella negat proco discessuro osculum, quo totam virginitatem illi servet illibatam. Quid autem nunc vulgo non dant puellae procis? Deinde non vident quam multa philosophica sint inspersa iocis; de non praecipitando coniugio, de delectu non solum corporum, sed multo magis animorum, de firmitate coniugii, de non contrahendo matrimonio sine consensu parentum, de caste colendo matrimonio, de sancte educandis liberis. Postremo puella comprecatur Christum, ut illius auspiciis sit felix connubium. An haec non convenit scire iuvenes? Et qui hanc lectionem ob lasciviam putant esse noxiam pueris, patiuntur illis praelegi Plautum et Facetias Poggi.[1] Praeclara iudicia!
In Virgine misogamo detestor eos qui adolescentes aut puellas invitis parentibus pelliciunt in monasterium, abutentes illorum vel simplicitate vel superstitione, persuadentes eis non esse spem salutis extra monasteria. Nisi talibus piscatoribus plenus est mundus, nisi innumera felicissima ingenia per istos infelicissime sepeliuntur ac defodiuntur viva, quae fuissent electa vasa Domini, si iudicio sumpsissent institutum naturae congruens, non recte admonui. At si quando cogar in hoc argumento proferre quod sentio, sic depingam et plagiarios illos et ipsius mali magnitudinem, ut nullus non fassurus
- ↑ Poggius Bracciolinus, cogn. Florentinus, natus 1380, m. 1459. eloqtientissimus orator et secretarius reip. Florentinae, inter alia scripsit narratiunculas s. tit Facetiarum.