Jump to content

Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/709

E Wikisource
Haec pagina emendata est

quaestiones summae difficultatis proponi, ne dicam ociosae subtilitatis, cur nolunt pueros hoc discere, quod ad communem vitam pertinet? Iam si putant nihil referre, quid sub qua persona dicatur, intelligunt, opinor, quam multa comperiantur in evangelicis et apostolicis literis, quae secundum hanc legem manifestam habent blasphemiam. Multis locis approbo ieiunium, nusquam damno. Qui secus asseverat, eum declarano impudentissime mentiri. Sed in Pietate Puerili, inquiunt, leguntur haec verba: Cum ieiunio mihi nihil est negotii. Finge haec verba dici sub persona militis aut temulenti, num protinus Erasmus damnat ieiunia? Non opinor. Nunc dicuntur ab adolescente nondum adulto, quam aetatem lex non obstringit ad ieiunandum. Et tamen fis adolescens praeparat se ad iusta ieiunia. Sic enim subiicit, Sed tamen si sensero opus, prandeo coenoque parcius, quo me praebeam alacriorem studiis pietatis per diem festum.

Abstinentias vero quam damnem, declarant haec verba, quae sunt in Convivio prophano: In plerisque non res, sed animus discernit nos a Iudaeis. Illi manum abstinebant a certis cibis velut ab immundis et animum inquinaturis; nos quum intelligamus omnia munda esse mundis, tamen carni lascivienti velut equo ferocienti pabulum subducimus, quo magis sit audiens dicto spiritui. Nonnunquam immoderatum suavium rerum usum abstinentiae molestia castigamus. Paulo post reddit rationem quare Ecclesia interdixerit esum quorundam ciborum: omnibus, inquit, conducet. Nam tenuibus cochleis aut ranis licebit vesci aut cepas porrumve arrodere; mediocres detrabent nonnihil quotidianis obsoniis; quod si quid divites deliciantur hac occasione, suae gulae imputent, non incusent Ecclesiae constitutionem. Mox loquor his similia: Rursus aliquanto post: Scio,