Jump to content

Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/708

E Wikisource
Haec pagina emendata est

telem. Multum enim promovit, qui gustum dedit. Atqui hic libellus, si tenerae pubi praelegatur, tradet illos ad multas disciplinas magis habiles, ad poeticen, ad rhetoricen, ad physicen, ad ethicen, demum ad ea quae sunt pietatis Christianae. Stulti personam suscepi, factus ipse mearum rerum encomiastes, sed huc me compulit, partim quorundam improbitas nihil non calumniantium, partim Christianae iuventutis utilitas, in quam oportet omnes omnibus studiis incumbere.

Haec ita quum habeant omnibusque qui literas didicerunt perspicua sint, est tamen quoddam hominum genus mire bliteon,[1] deputatos appellant Galli, opinor quod male putati sint aut certe plus satis putati, qui sic pronunciant de meis colloquiis opus esse fugiendum praesertim monachis, quos illi religiosos appellant, et adolescentibus, eo quod ieiunia et abstinentiae Ecclesiae parvi penderentur, beatae Virginis et sanctorum pro ludibrio haberentur suffragia, virginitas si coniugio conferatur, nullius esse aut parvi momenti, religionis etiam dissuaderetur omnibus ingressus, quodque in eo arduae difficilesque theologiae quaestiones grammaticulis proponantur, contra statuta per magistros in artibus iurata. Agnoscis, mi lector, atticam eloquentiam. Vt ad extremum primo loco respondeam, quid artium magistri proponant grammaticulis, nescio, quae tractantur in colloquiis de symbolo, de missa, de ieiuniis, de votis, de confessione, nihil habent theologicae difficultatis, sed eius generis sunt, ut non oporteat ea quenquam nescire. Et si pueris praeleguntur epistolae Pauli, quid periculi est, si gustus quidam illis praebeatur theologicae difficultatis? Ad haec quum non ignorent pueris sophistices candidatis perplexas de personis divinis statim

  1. Nihil sapiens, inconditum.