Jump to content

Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/71

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est

64 INVITANDI AD CONVIVIUM.

venirem. Ni id esset, haud gravatim facerem. Quod ni esset, haud me tibi difficilem praeberem. Non excusarem, si liceret. Non paterer bis rogari, si queam. Parce rogare, vei invocatus adessem, si quo pacto liceret. Haud gravate tibi obsequerer, si possim. Frustra rogas eum, cui non est liberum: frustra item rogaturus, si liberum esset. Nunc, ut maxime cupiam, non possum: tunc supervacaneum esset, rogare volentem.

pe. Vel perendie apud me sis, oportet. Saltem perendino die ad coenam venias, necesse est. Quarto abhinc die non gravaberis, mihi praebere convivam. Die Iovis proximo non potes effugere, quin venias.
Non postum promittere.
ch. Non possum polliceri. Affirmare istud tibi non possum. Promittere certum nequeo. Veniam, ubi utrique nostrum videbitur commodissimum.
Diem dicere debet.
pe. Diem igitur mihi constituas volo, ad quem mecum sis coenaturus. Diem igitur assignes, oportet. Diem igitur promittas, necesse est. Diem certum mihi praefiniri, praescribi, praestitui, constitui cupio. Ad certum diem condicito. Diem mihi dicas velim.
Nolo te praescire.
ch. Equidem non soleo dicere diem amicis. Cum quibus mihi parum convenit, iis soleo diem dicere. Praescium te esse nolim. Praescire te nolo. De improviso te opprimam. Inopinato te opprimam. Te nec opinantem oppressero. Te nihil suspicantem oppressurus sum. Non exspectatus adfuero. Adoriar te nec opinantem. Veniam ultroneus et insperatus conviva.
Praescire volo.
pe. Biduum praescire volo. Biduum praescius es-