Haec pagina emendata est
sit intellecturus, nos voluptatem magis, quam morsum quaesisse. Neque enim ad Iuvenalis exemplum occultam illam scelerum sentinam usquam movimus, et ridenda magis quam foeda recensere studuimus. Tum si quis est, quem nec ista placare possunt, is saltem illud meminerit, pulchrum esse a stultitia vituperari; quam cum loquentem fecerimus, decoro personae serviendum fuit. Sed quid ego haec tibi, patrono tam singulari ut caussas etiam non optimas optime tamen tueri possis? Vale, disertissime More, et Moriam tuam gnaviter defende. Ex Rure, Quinto Idus Iunias. An. MDVII.[1]
——————
- ↑ Ita in Frobeniana huius encomii editione de anno 1522, quam ubique religiose hic sequuti sumus, annus adiectus legitur, quem alii omiserunt. - Pro gnaviter def. aliae editt. suaviter def.