Jump to content

Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/720

E Wikisource
Haec pagina emendata est
ΜΩΡΙΑΣ ΕΓΚΩΜΙΟΝ,
ID EST,
STVLTITIAE LAUS.
DESIDERII ERASMI ROTERODAMI DECLAMATIO.
STULTITIA LOQUITUR

Utcunque de me vulgo mortales loquuntur, (neque enim sum nescia, quam male audiat stultitia etiam apud stultissimos,) tamen hanc esse, hanc, inquam, esse unam, quae meo numine Deos atque homines exhilaro, vel illud abunde magnum est argumentum, quod simulatque in hunc coetum frequentissimum dictura prodii, sic repente omnium vultus nova quadam atque insolita hilaritate enituerunt, sic subito frontem exporrexistis, sic laeto quodam et amabili applausistis risu, ut mihi profecto quotquot undique praesentes intueor, pariter deorum Homericorum nectare non sine nepenthe,[1] temulenti esse videamini, cum antehac tristes ac solliciti sederitis, perinde quasi nuper e Trophonii specu[2] reversi. Caeterum quemadmodum fieri consuevit, ut cum primum sol[3] formosum illud et aureum os terris ostenderit, aut ubi post asperam hiemem, novum ver blandis adspirarit Favoniis, protinus nova rebus omnibus facies, novus color ac plane iuventa

  1. Herba quae vino infma laelitiam parit. Hom. Od. IV, 221
  2. Quem qui introierant, muti et tristes squalidique redibant.
  3. Al. 1. quum sol premum