Jump to content

Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/722

E Wikisource
Haec pagina emendata est

tator nihili hominem Diis aequiparat, cum absolutum omnium virtutum exemplar proponit, a quo sciat ille se plus quam δὶς διὰ πασῶν[1] abesse: cum corniculam alienis convestit plumis: quum Αἰθίοπα λευκαίνει, denique quum ἐκ μύας ἐλέφαντα ποιεῖ. Postremo sequor tritum illud vulgi proverbium, quo dicitur is recte laudare sese, cui nemo alius contigit laudator. Quanquam hic interim demiror mortalium, ingratitudinem dicam, an segnitiem, quorum cum omnes me studiose colant, meamque libenter sentiant beneficentiam, nemo tamen tot iam saeculis exstitit, qui grata oratione Stultitiae laudes celebrarit, cum non defuerint, qui Busirides, Phalarides,[2] febres quartanas, muscas, caluitia, atque id genus pestes, accuratis magnaque et olei et somni iactura elucubratis laudibus evexerint. A me extemporariam quidem illam et illaboratam, sed tanto veriorem audietis orationem.

Id quod nolim existimetis ad ingenii ostentationem esse confictum, quemadmodum vulgus oratorum facit. Nam ii, sicuti nostis, cum orationem totis triginta annis elaboratam, nonnumquam et alienam proferunt, tamen triduo sibi quasi per lusum scriptam, aut etiam dictatam esse deierant. Mihi porro semper gratissmum fuit, ὅττι κεν ἐπ' ἀκαιρίμαν γλῶτταν ἔλθῃ,[3] dicere. At ne quis iam a nobis expectet ut iuxta vulgarium istorum rhetorum consuetudinem, me ipsam finitione explicem porro ut dividam, multo minus. Nam utrumque ominis est inauspicati, vel fine circumscribere eam cuius numen tam late pateat, vel secare, in cuius cultum

  1. Est musicorum harmonin, quam vulgo duplicem octavam vocant. Maximum igitur significat intervallum.
  2. Phalaridis apologiam scripsit Lucianus. De reliquis vide prooemium.
  3. Locus ex Aeschylo, citante Platone.