300 ERASMl ROTER.
omne rerum genus ita consentiat. Tametsi quorsum tandem attinet mei velut umbram atque imaginem finitione repraesentare, cum ipsam me coram praesentes praesentem oculis intueamini? Sum etenim uti videtis, vera illa largitrix ἐάων, quam Latini Stultitiam, Graeci μωρίαν appellant.
Quanquam quid vel hoc opus erat dicere? quasi non ipso ex vultu fronteque, quod aiunt, satis, quae sim prae me feram, aut quasi si quis me Minervam, aut Sophiam esse contendat, non statim solo possit obtutu coargui, etiam si nulla accedat oratio, minime mendax animi speculum. Nullus apud me fucis locus, nec aliud fronte simulo, aliud in pectore premo. Sumque mei undique simillima, adeo ut nec ii me dissimulare possint, qui maxime Sapientiae personam ac titulum sibi vendicant, καὶ ἐν τῇ πορφύρᾳ πίθηκοι, καὶ ἐν τῇ λεοντῇ ὄνοι obambulant. Quamvis autem sedulo fingant, tamen alicunde prominentes auriculae Midam produnt. Ingratum mehercle et hoc hominum genus, qui cum maxime sint nostrae factionis, tamen apud vulgum cognominis nostri sic pudet, ut id passim aliis magni probri vice obiiciant. Proinde istos quum sint μωρότατοι, ceterum sophi ac Thaletes videri velint, nonne iure optimo μωροσώφους illos appellabimus?
Visum est enim hac quoque parte nostri temporis Rhetores imitari, qui plane Deos esse sese credunt, si hirudinum[1] ritu bilingues appareant, ac praeclarum facinus esse ducunt, Latinis orationibus subinde Graeculas aliquot voculas, velut emblemata intertexere, etiam si nunc non erat his locus. Porro si desunt exotica, e putribus chartis quatuor aut quinque prisca verba eruunt, quibus tenebras offundant lectori, videlicet, ut qui intelligunt, magis ac magis sibi placeant: qui non intelligunt, hoc ipso
- ↑ Al. 1. hirundinum. Hirudines bilinguos esse Plinius scribit