Jump to content

Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/724

E Wikisource
Haec pagina emendata est

magis admirentur quo minus intelligunt. Quandoquidem est sane et hoc nostratium voluptatum genus non inelegans, quam maxime peregrina maxime suspicere. Quod si qui paulo sunt ambitiosiores, arrideant tamen et applaudant, atque asini exemplo τὰ ὦτα κινῶσι, quo caeteris probe intelligere videantur. Καὶ ταῦτα δὴ μὲν ταῦτα. Nunc ad institutum recurro.

Nomen igitur habetis: Viri, Quid addam epitheti? Quid nisi stultissimi?[1] Nam quo alio honestiore cognomine Mystas suos compellet Dea Stultitia? Sed quoniam non perinde multis notum est, quo genere prognata sim, id iam Musis bene iuvantibus exponere conabor. Mihi vero neque Chaos, neque Saturnus, neque Iapetus, aut alius id genus obsoletorum, ac putrium Deorum quispiam pater fuit. Sed Πλοῦτος, ipse unus, vel invitis Hesiodo et Homero, atque ipso adeo Iove, πατὴρ ἀνδρῶν τε θεῶν τε: cuius unius nutu, ut olim ita nunc quoque sacra profanaque omnia sursum ac deorsum miscentur. Cuius arbitrio bella, paces, imperia, consilia, iudicia, comitia, connubia, pacta, foedera, leges, artes, ludicra, seria, (iam spiritus me deficit) breviter, publica privataque omnia mortalium negotia administrantur; citra cuius opem, totus ille Poeticorum Numinum populus, dicam audacius, ipsi quoque Dii selecti, aut omnino non essent, aut certe οἰκόσιτοι[2] sane quam frigide victitarent. Quem quisquis iratum habuerit, huic ne Pallas quidem satis auxilii tulerit. Contra, quisquis propitium, is vel summo Iovi, cum suo fulmine mandare laqueum possit: τούτου πατρὸς εὔχομαι εἶναι. Atque hic quidem me progenuit non e cerebro suo, quemadmodum tetricam illam ac torvam Palladem Iupiter, verum ex

  1. Sensus: Nomen igitur meum iam tenetis, viri stultissimi.
  2. Cf. Lucian. de sacrificiis c. 10.