senex meo munere. Sed tamen delirus iste meus interim miseris illis curis vacat, quibus sapiens ille distorquetur. Interim non illepidus est compotor. Non sensit vitae taedium, quod robustior aetas vix tolerat. Nonnumquam cum sene Plautino ad tres illas litteras[1] revertitur, infelicissimus si sapiat: At interim meo beneficio felix, interim amicis gratus, ne congerro quidem infestivus. Quandoquidem et apud Homerum e Nestoris ore fiuit oratio melle dulcior, cum Achillis sit amarulenta, et apud eumdem, senes in moenibus considentes, τὴν λειριόεσσαν vocem edunt. Quo quidem calculo ipsam etiam superant pueritiam, suavem quidem illam, sed infantem, ac praecipuo vitae oblectamento, puta garrulitate carentem. Addite huc quod pueris quoque gaudeant impensius senes, ac pueri vicissim senibus delectantur:
- Ὡς αὶεὶ τὸν ὅμοιον ἄγει θεὸς ὡς τὸν ὅμοιον.[2]
Quid enim inter illos non convenit, nisi quod hic rugosior et plures numerat natales? Alioqui capillorum albor, os edentulum, corporis modus minor, lactis appetentia, balbuties, garrulitas, ineptia, oblivio, incogitantia, breviter omnia caetera congruunt. Quoque magis accedunt ad senectam, hoc propius ad pueritiae similitudinem redeunt, donec puerorum ritu, citra vitae taedium, citra mortis sensum emigrant e vita.
Eat nunc qui volet, et hoc meum beneficium cum reliquorum Deorum metamorphosi comparet. Qui quid irati faciant, non libet commemorare: sed quibus quam maxime propitii sunt, eos solent in arborem, in avem, in cicadam aut etiam in serpentem transformare: quasi vero non istud ipsum sit perire,