aliud fieri. Ego vero hominem eumdem optimae ac felicissimae vitae parti restituo. Quod si mortales prorsus ab omni sapientiae commercio temperarent, ac perpetuo mecum aetatem agerent, ne esset quidem ullum senium, verum perpetua iuventa fruerentur felices. An non videtis tetricos istos et vel Philosophiae studiis, vel seriis et arduis addictos negotiis plerumque priusquam plane iuvenes sint, iam consenuisse, videlicet curis, et assidua acrique cogitationum agitatione sensim spiritus et succum illum vitalem exhauriente? Cum contra Moriones mei pinguiculi sint, et nitidi, et bene curata cute, plane χοῖροι, quod aiunt, Ἀκαρνάνιοι, numquam profecto senectutis incommodum ullum sensuri, nisi nonnihil, ut fit, sapientum contagio inficerentur. Adeo nihil patitur hominum vita, omni ex parte beatum esse. Accedit ad haec vulgati proverbii non leve testimonium, quo dictitant, Stultitiam unam esse rem, quae et iuventam alioqui fugacissimam remoretur, et improbam senectam procul arceat. Ut non temere de Brabantis populari sermone iactatum sit. Cum caeteris hominibus aetas prudentiam adferre soleat, hos quo propius ad senectam accedunt, hoc magis atque magis stultescere. Atqui hac gente non est alia, vel ad communem vitae consuetudinem festivior, vel quae minus sentiat senectutis tristitiam. His quidem ut loco, ita et vitae instituto confines sunt Hollandi mei, cur enim non meos appellem, usque adeo studiosos mei cultores, ut inde vulgo cognomen emeruerint?[1] cuius illos adeo non pudet, ut hinc vel praecipue sese iactitent. Eant nunc stultissimi mortales, et Medeas, Circes, Veneres, Auroras, et fontem, nescio quem, requirant, quo sibi iuventam restituant, cum id sola praesta-
- ↑ Et Brabanti enim et Hollandi in proverbio ab ipsis adeo usurpato stulti vocabantur