Jump to content

Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/735

E Wikisource
Haec pagina emendata est

praecordiorum arcem obtinet, atque adeo ipsum vitae fontem cor, et concupiscentiam, quae ad imam usque pubem latissime imperium occupat. Adversus has geminas copias quantum valeat ratio, communis hominum vita satis declarat, cum illa, quod unum licet, vel usque ad rauim reclamat, et honesti dictat formulas. Verum hi laqueum regi suo remittunt, multoque odiosius obstrepunt, donec iam is quoque fessus ultro cedit, ac manus dat. Ceterum quoniam viro administrandis rebus nato, plusculum de rationis unciola erat adspergendum, ut huic quoque pro virili consuleret, me,[1] sicut in caeteris in consilium adhibuit, moxque consilium dedi me dignum: nempe uti mulierem adiungeret, animal, videlicet, stultum quidem illud atque ineptum, verum ridiculum et suave, quo convictu domestico, virilis ingenii tristitiam, sua stultitia condiret atque edulcaret. Nam, quod Plato dubitare videtur, utro in genere ponat mulierem, rationalium animantium, an brutorum, nihil aliud volvit, quam insignem eius sexus stultitiam indicare. Quod si qua forte mulier sapiens haberi voluit, ea nihil aliud agit[2] quam ut bis stulta sit, perinde quasi bovem aliquis ducat ad ceroma,[3] invita reluctanteque, ut aiunt, Minerva. Conduplicat enim vitium, quisquis contra naturam, virtutis fucum inducit, atque alio deflectit ingenium. Quemadmodum, iuxta Graecorum proverbium, simia semper est simia, etiam si purpura vestiatur: Ita mulier semper mulier est, hoc est, stulta, quamcumque personam induxerit.[4] Neque vero mulierum genus usque adeo

  1. Edd. habent: me hic sicut i. c. In Frobeniana tamen deest hic.
  2. Voluit et agit Frobeniana. Al. voluerit et egerit.
  3. Unguentum quo ungebantur athletae.
  4. Frob. induxerit, al. induerit