Jump to content

Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/734

E Wikisource
Haec pagina emendata est

modo ridiculis dictis exhilarare compotationem. Tum et Silenus ille senex amator, τὸν κόρδακα[1] saltare solitus, una cum Polyphemo τὴν θρεττανελό,[2] Nymphis τὴν γυμνοποδίαν saltantibus. Satyri semicapri Atellanas[3] agitant, Pan insulsa quapiam cantiuncula risum omnibus movet, quem ita malunt, quam ipsas audire Musas, praecipue cum iam nectare coeperint madere. Porro quid ego nunc commemorem, quae probe poti Dii post convivium agitent? adeo mehercle stulta, ut ipsa nonnumquam a risu temperare nequeam. At satius est in his Harpocratis[4] meminisse, ne quis forte nos quoque Corycaeus aliquis Deus[5] auscultet, ea narrantes, quae ne Momus quidem impune proloquutus est.

Sed iam tempus est, ut ad Homericum exemplar relictis Coelitibus vicissim in terram demigremus, quamque ibi nihil laetum, aut felix, nisi meo munere, dispiciamus. In primis videtis, quanta providentia Natura parens et humani generis opifex, illud caverit, ne usquam deesset stultitiae condimentum? Etenim cum Stoicis definitoribus nihil aliud sit sapientia, quam duci ratione; contra stultitia, affectuum arbitrio moveri, ne plane tristis ac tetrica esset hominum vita, Iupiter quanto plus indidit affectuum quam rationis? quasi semiunciam compares ad assem. Praeterea rationem in angustum capitis angulum relegavit, reliquum omne corpus perturbationibus reliquit. Deinde duos quasi tyrannos violentissimos uni opposuit, iram, quae prae-

  1. Κόρδαξ saltationis genus in Comoediis.
  2. Ut habet Aristophanes Pluto, 290.
  3. Fabularum genus apud Romanos, ab Atella oppido nominatum.
  4. Harpocrates, filius Isidis, deus Silentii.
  5. h. e. speculator aliquis, quales erant incolae Coryci montis in Pamphylia, qui praedonibus mercatorum itinera et merces indicabant.