suis cum Musis Poeta, sordebit cum arte Pictor, esuriet cum pharmacis Medicus. Postremo pro Nireo Thersites, pro Phaone Nestor, pro Minerva suslls, pro facundo infans, pro urbano rusticus videberis. In tantum necesse est, ut sibi quoque quisque blandiatur, et assentatiuncula quapiam sibi prius commendetur, quam aliis possit esse commendatus. Denique cum praecipua felicitatis pars sit, ut quod sis, esse velis,[1] nimirum totum hoc praestat compendio mea Philautia, ut neminem suae formae, neminem sui ingenii, neminem generis, neminem loci, neminem instituti, nemiminem patriae poeniteat, adeo, ut nec Irlandus cum Italo, nec Thrax cum Atheniensi, nec Scytha cum Insulis Fortunatis cupiat permutare. Et o singularem naturae sollicitudinem, ut in tanta rerum varietate paria fecit omnia. Ubi dotibus suis nonnihil detraxit, ibi plusculum Philautiae solet addere, quamquam hoc ipsum stulte profecto dixi, cum haec ipsa dos sit vel maxima. Ut ne dicam interim, nullum egregium facinus adiri, nisi meo impulsu, nullas egregias artes, nisi me auctore fuisse repertas.
An non omnium laudatorum facinorum seges ac fons est bellum? Porro quid stultius, quam ob causas, nescio quas, certamen eiusmodi suscipere, unde pars utraque semper plus aufert incommodi quam boni? Nam eorum qui cadunt, veluti Megarensium[2] οὐδεὶς λόγος. Dein cum iam utrimque constitere ferratae acies, et rauco crepuerunt cornua cantu,[3] quis, oro, Sapientum istorum usus, qui studiis exhausti, vix tenui frigidoque sanguine spiritum ducunt, crassis ac pinguibus opus est, quibus quam plurimum adsit audaciae,