Jump to content

Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/742

E Wikisource
Haec pagina emendata est

mentis quam minimum. Nisi si quis Demosthenem militem malit, qui Archilochi[1] sequutus consilium, vix conspectis hostibus, abiecto clypeo fugit tam ignavus miles, quam orator sapiens. Sed consilium, inquiunt, in bellis plurimum habet momenti. Equidem fateor in duce, verum id quidem militare, non philosophicum, alioqui parasitis, lenonibus, latronibus, sicariis, agricolis, stupidis, obaeratis, et huiusmodi mortalium fece res tam praeclara geritur, non Philosophis lucernariis.

Qui quidem quam sint ad omnem vitae usum inutiles, vel Socrates ipse unus Apollinis oraculo sapiens, sed minime sapienter iudicatus, documento esse potest, qui nescio quid publice conatus agere, summo cum omnium risu discessit. Quamquam viris in hoc non usquequaque desipit, quod sapientis cognomen non agnoscit, atque ipsi Deo rescribit, quodque censet sapienti a Republica tractanda abstinendum esse, nisi quod potius monere debuerat, a sapientia temperandum ei, qui velit in hominum haberi numero. Deinde quid eumdem accusatum ad cicutam bibendam adegit, nisi sapientia? Nam dum nubes et ideas philosophatur, dum pulicis pedes metitur, dum culicum vocem miratur,[2] quae ad vitam communem attinent, non didicit. Sed adest praeceptori de capite periclitanti discipulus Plato, egregius, scilicet, patronus, qui turbae strepitu offensus, vix dimidiatam illam periodum pronunciare potuit.[3] Iam quid dicam de Theophrasto? qui progressus in

  1. Qui carmine gloriatus erat, se aliquamdo vitae suae consuluisse parmula abiicienda; unde Lacedaemonii eum coegerunt ex finibus suis excedere.
  2. Qualia agentem Aristopbanes in Nubibus fecit. Ceterum pro miratur forte leg. rimatur. Sed illud etiam Freb. habet.
  3. Quemadmodum in eius vita legitur