minum genus, qui se sapientiae studio dediderunt, cum caeteris in rebus, tum praecipue in liberis propagandis infelicissimum esse, providente opinor natura, ne malum hoc sapientiae inter mortales latius serpat. Itaque Ciceroni degenerem fuisse filium constat, et sapiens ille Socrates liberos habuit matri similiores quam patri, ut non omnino pessime scripsit quidam, id est, stultos.
Sed utcumque ferendum si tantum ad publica munia forent ὄνοι πρὸς λύραν, nisi ad omnem prorsus vitae functionem nihil essent dexteriores. Ad convivium adhibe sapientem, aut tristi silentio, aut molestis quaestiunculis obturbabit. Ad chorum advoca, camelum saltare dices. Ad publicos ludos trahe, ipso vultu populi voluptatibus obstabit et cogetur e theatro migrare sapiens Cato,[1] quandoquidem supercilium non potest ponere. In colloquium inciderit, repente lupus in fabula.[2] Si quid emendum, si contrahendum, breviter, si quid eorum agendum, sine quibus haec quotidiana vita transigi non potest, stipiteml dicas sapientem istum, non hominem. Usque adeo neque sibi, neque patriae, neque suis usquam usui esse potest, propterea quod communium rerum sit imperitus, et a populari opinione, vulgaribusque institutis longe lateque discrepet. Qua quidem ex re odium quoque consequatur necessum est, nimirum, ob tantam vitae atque animorum dissimilitudinem. Quid enim omnino geritur inter mortales non stultitiae plenum, idque a stultis, et apud stultos? Quod si quis unus universis velit obstrepere, huic ego suaserim, ut Timonem imitatus, in solitudinem aliquam demigret, atque ibi solus sua fruatur sapientia.