Jump to content

Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/745

E Wikisource
Haec pagina emendata est

Verum ut ad id quod institueram, revertar: quae vis saxeos, quernos, et agrestes illos homines in civitatem coegit, nisi adulatio? Nihil enim aliud significat illa Amphionis et Orpheil cithara. Quae res plebem Romanam iam extrema molientem, in concordiam civitatis revocavit? Num oratio philosophica? Minime. Imo ridiculus ac puerilis apologus de ventre, reliquisque corporis membris confictus. Idem valuit Themistoclis apologus consimilis de vulpe et ericio.[1] Quae Sapientis oratio tantumdem potuisset, quantum commentitia illa cerva Sertorii potuit,[2] quantum Laconis illius de duobus canibus,[3] deque vellendis equinae caudae pilis ridendum commentum.[4] Ut ne quid dicam de Minoe, deque Numa,[5] quorum uterque fabulosis inventis stultam multitudinem rexit. Huiusmodi nugis commovetur ingens ac potens illa bellua, populus.

At rursum, quae civitas umquam Platonis, aut Aristotelis leges, aut Socratis dogmata recepit? Tum autem quae res Deciis persuasit, ut ultro sese Diis Manibus devoverent? Quod Q. Curtium in specum traxit, nisi inanis gloria, dulcissima quaedam Siren, sed mirum quam a Sapientibus istis damnata?

  1. Vulpecula haeserat in luto. Cui quum erinaceus vellet muscas abigere: noli istuc facere, inquit vulpes. Hae enim iam saturae sunt sanguinis; quas ubi abegeris, aliae famelicae in earum locum succedent. — Hoc apologo Themistocles populum a rebus novandis deterruit, fecitque, ut patienter magistratus ferrent.
  2. Sertorius cervam albam sibi oracula edere mentiebatur. V. Plut.
  3. De canibus Lycurgi Laconis evolve lib. Plutarchi de educatione.
  4. De cauda equina Sertorii v. Val. Max. Verba inclusa in Frob. desunt.
  5. Minos finxit, se nono quoque anno apud Lovem coenare. Numa Egeriam secum congredi