Jump to content

Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/749

E Wikisource
Haec pagina emendata est

quid is aliud egerit, nisi ut demens ac furiosus omnibus esse videatur? Ut nihil est stultius praepostera sapientia, ita perversa prudentia nihil imprudentius. Siquidem perverse facit, qui sese non accommodet rebus praesentibus, foroque nolit uti, nec saltem legis illius convivialis meminerit, ἢ πίθι, ἢ ἄπιθι, postuletque ut fabula iam non sit fabula. Contra, vere prudentis est, cum sis mortalis, nihil ultra sortem sapere velle, cumque universa hominum multitudine vel connivere libenter, vel comiter errare. At istud ipsum, inquiunt, stultitiae est. Haud equidem inficias iverim, modo fateantur illi vicissim hoc esse, vitae fabulam agere.

Ceterum illud, o Dii immortales! eloquarne, an sileam? Cur autem sileam, cum sit vero verius? Sed praestiterit fortassis in re tanta, Musas ex Helicone accersere, quas Poetae saepius ob meras nugas advocare solent. Adeste igitur paulisper, Iovis filiae, dum ostendo nec ad egregiam illam sapientiam, ac felicitatis, ut ipsi vocant arcem, aditum esse cuiquam, nisi stultitia duce. Iam primum illud in confesso est, affectus omnes ad Stultitiam pertinere. Quandoquidem hac nota a stulto sapientem discernunt, quod illum affectus, hunc ratio temperat. Eoque Stoici perturbationes omnes ceu morbos a sapiente semovent, verum affectus isti non solum paedagogorum vice funguntur ad sapientiae portum properantibus, verum etiam in omni virtutis functione, ceu calcaria stimulique quidam adesse solent, velut ad bene agendum exhortatores. Quamquam hic fortiter reclamat bis Stoicus Seneca, qui prorsum omnem affectum adimit sapienti. Verum cum id facit, iam ne hominem quidem relinquit, sed novum potius Deum quendam δημιουργεῖ, qui nusquam nec exstitit umquam, nec exstabit: imo ut apertius dicam, marmoreum hominis simulacrum constituit,