stupidum, et ab omni prorsus humano sensu alienum. Proinde, si libet, ipsi suo sapiente fruantur, citraque rivalem ament licet, cumque eo vel in civitate Platonis, vel si malint, in idearum regione, vel in Tantaliis inhabitent hortis.[1] Quis enim non istiusmodi hominem ceu portentum ac spectrum fugitet horreatque, qui ad omnes naturae sensus obsurduerit, qui nullis sit affectibus, nec amor,e, nec misericordia magis commoveatur,
- quam si dura silex, aut stet Marpesia cautes,[2]
quem nihil fugiat, qui nihil erret, sed ceu Lynceus quispiam nihil non perspiciat, nihil non ad amussim perpendat, nihil ignoscat, qui solus se ipso sit contentus, solus dives, solus sanus, solus rex, solus liber, breviter, omnia solus, sed suo solius iudicio, qui nullum moretur amicum, ipse amicus nemini, qui Diis quoque ipsis non dubitet mandare laqueum, qui quidquid in omni vita geritur, velut insanum damnet, rideatque? Atqui huiusmodi animal est absolutus ille sapiens. Quaeso, si res agatur suffragiis, quae civitas istiusmodi magistratum sibi velit, aut quis exercitus talem optet ducem? imo quae mulier id genus maritum, quis convivator eiusmodi convivam, quis servus talibus moribus domnium vel optet, vel ferat? Quis autem non malit vel unum quemvis de media stultissimorum hominum plebe, qui stultus stultis vel imperare possit, vel parere, qui sui similibus placeat, sed quam plurimis, qui comis sit in uxorem, iucundus amicis, bellus conviva, convictor facilis, postremo qui nihil humani a se alienum putet? Sed me quidem iam dudum istius sapientis piget. Quare ad reliqua commoda sese recipiat oratio.
Agedum, si quis velut e sublimi specula circum-