Jump to content

Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/75

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est

VARIAE FORMULAE.

In culpa.

Non sum in culpa. Culpa non est mea. Vaco culpa. Quod nihil proficis, tua desidia in causa fuit, non praeceptor, non pater tuus. In culpa omnes estis. Utrique in culpa estis. Utrique culpandi estis. Ambo accusandi estis. Ambo in culpa estis. Incidisti in morbum tuo ipsius vitio, tua ipsius culpa. Itidem dicuntur in vitio esse, quibus culpa debet imputari: et in crimine esse, qui culpandi sunt: et in damno esse, qui damno afficiuntur. Hoc genus sermonis non temere licet invertere. Damnum in illo est, vitium in illo est.

In causa.

Quo minus ad te scripserim, morbus in causa fuit. Quo rarius ad te scripserim, mea negotia in causa fuerunt, non negligentia. Quid in causa fuit? Quid causae fuit? Ego non sum in causa. Quod nullas a me literas acceperis, tabellarius in causa fuit. Quod tam macilentus es, amor, non studium, in causa est. Hoc est causae.

In mora.

Non ero vobis in mora. Quidnam nobis in mora fuit? Tu nobis in mora fuisti. Tu semper in mora es. Quid te remoratum est? Quis te remoratus est? Habes quod petebas; tuum est, memoriae insculpere. Habes assectatiunculae tuae praemium. Vale, mi Christiane. ch. Vale in crastinum et tu, mi Petre.

In occursu.
Christianus, Augustinus
ch. Salve multum, iucundissime Augustine
aug. Salve tantundem, mi humanissime Christiane. Felix sit tibi huius diei exortus. Prosper sit tibi hic dies. Quid tandem agitur?
ch. Suaviter, ut nunc res nostrae