Jump to content

Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/76

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est

VARIAE FORMULAE. 69

sunt. Et cupio omnia, quae vis.

aug. Merito te amo. Amo te. Amandus es. Benigne dicis. Comis es. Habeo gratiam.
Irascor tibi, formula.
ch. At ego nonnihil tibi succenseo. At ego tibi subirascor. Verum ego tibi sum subiratus. Atqui ego sum in te stomachosior. Atqui non nihil est, vel habeo, quod tibi succenseam.
Qua causa? formula.
aug. Quidnam est istud, obsecro? Quid ita? Quam ob rem tandem, oro? Quid admisi sceleris? Quid commerui? Promereor bona, aut laudem: commereor mala, aut poenam: illud in bonam, hoc in malam partem sumitur. Demeremur eum, quem nobis beneficio reddimus obnoxium.
Quia non curas me.
ch. Quod nulla mei tibi cura sit. Quod nihil nos respicis. Quod tam raro nos revisas. Quod nihil nos cures. Quod me plane negligis. Quod nostri curam videris abiecisse.
aug. At nihil est causae, cur succenseas. At praeter meritum meum. At immerito succenses. Neque enim mea culpa accidit, quod te rarius visam. Dabis veniam occupationibus meis, per quas mihi non licet toties, quoties cupio, te revisere.
ch. Ita demum tibi ignoscam, si hodie apud me coenes. Ea conditione purgatus mihi eris, si vesperi ad coenam venias.
aug. Haud iniquas pacis leges praescribis, Christiane; quare haud invitus faciam. Equidem faciam volens. Istud quidem fecero perlubenter. Haud gravate faciam. Hic sane non me praebebo difficilem. Nihil hac re fecero libentius. Animo faciam lubenti.
ch. Laudo tuam facilitatem, et hac in re , et in ceteris omnibus.
aug. Sic soleo amicis obsequi, praesertim non iniqua petentibus.